Rozmiar: 15909 bajtów

- 38 -

1341. Juni 9.

Notum sit omnibus presentibus ac posteris quorum audiencie presentes fuerint recitate, Quod ego Gothardus de Poniticz cum mea conthorali legitima et duobus filijs scilicet Hencone et Zygota habito consilio sapientum in presencia proborum virorum Consulum Civitatis Rathibor, Petri preconsulis dicti de Noua Ecclesia et suorum sociorum Henniggi de Ribnic, Wilhelmo de Kosla, Hanconis de Studna et aliorum fidedignorum, Ditusconis et fratre eius Goczconis, Ciuibus dicte Civitatis, Cum Serenissima Domicella Evfemia Priorissa sanctimonialium in Rathibor ordinacionem a retroactis temporibus longe pro quodam debito ex parte progenitorum ipsius Domicelle predicte fecimus et studiose in hunc modum ordinavimus, quod pro resturo predicti debiti sive dampni decem Marcas grossorum Pragensium usualis monete nobis dedit et pagavit, in quibus contentamur et omni amodo accioni et repeticioni ex nunc cum prescriptis duobus filiis omnimode abrenuncciamus, nichilominus pro Adam et Gothado pro alijs filijs duobus, qui huic ordinacionj presencialiter nullatenus poterant interesse, promittimus bona fide pro eisdem, quod nobiscum absque omnis doli scrupulo stant et stare debent in ordinacione prefixa, contradiccione qualibet semota, Ita quod nobiscum omnibus superius litteraliter expressis pro enarrati debiti emenda sepefatam domicellam sive Claustrum sancti spiritus sub ordine fratrum Predicatorum in Rathibor situm vel personam quamcumque et Judicio quocunque monere umquam in perpetuum debent et inquietare. Et ne alicui super dicta ordinacione sive composicione dubium oriatur, presentem litteram Sigilli nostri et Civitatis predicte Rathibor in evidenciam et certitudinem pleniorem fecimus munimine roborari. Datum in Rathibor Anno domini M°. CCC°. xl. primo. Sabato infra Octavas Corporis Cristi.

Anhangend das beschädigte Stadtsiegel, und ein dreieckiges Wappensiegel mit der Umschrift: S. GOTHARDI. IVDICIS. O . . EN.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów